Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[94]
conficiens
autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad
aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis
generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam
ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur1
Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut
propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur
quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad
adsentiendum impellit animos.
1 ut... dicatur om. P etc.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.